- ASTURCO Equus
- ASTURCO Equusidem cum tolutario, ab Asturia regione nomen habens, mollem et ad delicias compositam vecturam, magnâ sedentium commoditate ac voluptate, exhibet: de quo molli delicatoque greslu per excellentiam βαδίζειν dixêre Graeci, ut Latini ambulare unde Gallis ambler ortum. Καλπάζειν quoque aliquando Asturcones aiunt Graeci, sed hoc propric Tripedariorum equorum est: interim quia horum cursus proxime ad tolutariorum greslum accedit, facileque tripedarii tolutim docebantur et ad levitatem mollitiemque vecturae, qualis est in asturconibus, edomabantur, et his appellatio tributa. Porro ὀξυποδεῖν de Asturconibus itidem dicebant, i. e. minutô citatôque gradu ire et quasi pedibus argutari, quod tolutariorum proprium est. Σακκάζειν item, elegantissimâ tralatione; corum gradus enim in ambulando perinde minutus ac creber est, quasi saccô colatus esset et eliquatus. Liquores enim per saccum dum exprimuntur, crebris et minutis guttis eunt: haud absimili, imo prorsus eâdem metaphorâ, de minutissimo ac spississimo gradu dixit Plautus, Paenul. Actu 3. sc. 1. v. 9. cum succretum esse cribro pollinario. Unde et colatorii dicti hi equi, apud Veget. a quibus guttonarios distinguit, qui iidem sunt cum trepidiariis vel trepidantibus, etc. Vide Salmas. ad Capitolin. in Maximinis. c. 3. Quales vero equi tricenarii sint, Traqveniers Gallis, et quomodo ab Asturconibus differant, vide suô locô. Addam hîc saltem, de nota eorum, quâ plerumque insignes esse dicuntur. Indigitat eam Sil. Ital. l. 16. v. 346. ubi ludos a Scipione in Africa celebratos describens, sic inter alia,Proximus a primo distans, quantum aequore currusOccupat ipse loci distans, sed proximus ibatAstur Panchates, patrio frons alba nitebatInsigni et patrio pes omnis concolor albo.Indicat nempe, Asturicos equos vulgo maculâ albâ frontem habere insigruitam et pedes plurimos albos etc. Salmas. ad Solin. p. 897.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.